#Exod. XVII#Gen. XXXVI#III Reg. I#I Paral. II#Exod. XVII
Egressus est autem Amalec, ut pugnaret adversus Israel in Raphidim. Strabus ait: Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitae, qui et Ismaelitae ipsi sunt Sarraceni. Hos dicit Josephus pugnaces, inhabitantes Goboch, vel Jaboth, et Petram, a circumstantibus conductos ad bellum adversus Hebraeos. Econtra legitur in Genesi, quod Eliphaz primogenitus Esau genuit de concubina Amalec. Unde in libro Regum, ubi filius Doech Idumaei nuntians David mortem Saul, ait: Amalecites sum. Forte duo fuerant equivoci, et ex his duo populi. Elegit autem Moyses Jesum de tribu Ephraim, virum bellicosum, ad dimicandum contra hostes, cui et paucos tradidit armatos, plurimos ad custodiam castrorum retinuit. Ipse autem ascendit in montem, habens virgam Dei in manu. Ascenderuntque cum eo Aaron, et Hur vir Mariae. Tamen secundum Paralipomenon fuit filius Caleph, et avus Beseleel. Cumque elevasset manus Moyses ad Dominum, vincebat Israel. Sin autem paululum remisisset, vincebat Amalec. Quo comperto, Aaron et Hur supposuerunt ei lapidem, et ex utraque parte manus ejus sustentabant, erantque graves, prae labore orandi. In hujus rei figura sacerdos manus elevat in missa, etiam in figura Christi orantis in cruce. Nec remisit manus Moyses, usque ad solis occasum. Fugavitque Josue Amalec in ore gladii. Et ait Dominus Moysi: Scribe hoc in libro ob monumentum. Adhuc enim delebo memoriam Amalec de sub coelo. Quod in diebus Saul impletum est. Et aedificavit Moyses altare, et vocavit illud: Dominus exsultatio mea.